Latin
55
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt docui supra: quicquam miscere labores.
Ni quod multa queat connectere: forsitan addas:
Quodue etiam sparsum rebus communiter insit:
Nam simili gaudere suo simile omne putato:
Atque etiam exterius simili quodcunque iuuari:
Praesertim cum naturam natura requirat:
Atque amplexa parem contraria cuncta recuset.
Sic quoque non digitis: aut plectro pulsa: mouetur Forte fidis: tanquam fidibus tunc assonet ictis Ipsa: quibus fuerit concordi consona uoce: Inc unctis adeo rerum concordia pollet. Quare id ne pigeat: quodcunque est: quaerere compar:
Aut ubicunque latet: seu montibus abditur imis:
Vel maris eruitur scopulis: aut fontibus haeret
Inmediis: alto uel se producit olympo:
Seu quacunque patet: seu parte absconditur omni:
Quicquid id est: toto ue orbis se corpore miscet:
Cuius praeualida ui tam compacta resoluas.
Ergo ubi iam humescent: angusti uasis in alto
Fundo compones ipsa haec non ordine nullo:
Nanque per aequa tibi maneant dispansa necesse est: