# Chrysopoeia 59

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/59

Quam maris: hinc uariant: & pro lurore uicissim
Nubilus est illis color: aut pro luce serenus:
Dum fouet alba senis Tithoni Aurora cubile.
Hinc etenim pasci tunc illas cernimus: & cum
Se tempestiue saturent: grandescere foetus.
Comprimitur uero: si fulgurat: ipsa repente
Concha pauens: restatque minor ieiuna timendo.
Verum si intonuit: pariter compressa pauensque
Inflatam uento speciem: & sine corpore gignit.
Atque hi concharum uere perhibentur abortus:
Nam cute multiplici sani constare feruntur:
Et penitus solido compleri corpore partus:
Atque ita: quo callum reputes id corporis esse:
Quod sale permulto soleant purgare periti.
Id mirum est: caelo tantum gaudere sereno:
Sole rubere illas: candorem & perdere: & ipsum
Custodire ideo mersas pelago altius: atque
Se radii ualeant usquam contingere Phoebi.
Flauescunt tamen: & rugas traxere senecta:
Nec constat uigor ille: nisi durante iuuenta: Quem petimus: sic his etiam longa officit aetas. Haeret & interdum duris uetus Vnio conchis: Quem neque ab his ualeas nisi forti auellere lima: Quanquam omnis pariter proprio sit in aequore mollis:

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
