Latin
65
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo cursum tenuisse diu laetere laborum
Tantorum: &longum patienter multa tulisse:
Aciam tempus adest: quo felix premia sumas
Debita: quae tanto demum sudore pararis.
Accipies igitur uiui de more subactum
Argenti pondus: triquetroque in uase repones:
Quo calefacta solent immissa Metalla liquere:
Cumque tibi in medio uas ipsum aptaueris igni:
Coeperit &misso sursum feruescere fumo:
Pulueris exiguam perfecti proiice partem
De super: &tentis succendas follibus ignem.
Nanque id continuo: quod tu mirere: liquescet Argenti in speciem: quam fusam deinde canali Angusto in gracilem uideas durescere uirgam. Non tamen hic prorsus sistendum est: eia age longum