# Chrysopoeia 65-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/65-2

Quo cursum tenuisse diu laetere laborum
Tantorum: & longum patienter multa tulisse:
Aciam tempus adest: quo felix premia sumas
Debita: quae tanto demum sudore pararis.
Accipies igitur uiui de more subactum
Argenti pondus: triquetroque in uase repones:
Quo calefacta solent immissa Metalla liquere:
Cumque tibi in medio uas ipsum aptaueris igni:
Coeperit & misso sursum feruescere fumo:
Pulueris exiguam perfecti proiice partem
De super: & tentis succendas follibus ignem.
Nanque id continuo: quod tu mirere: liquescet Argenti in speciem: quam fusam deinde canali Angusto in gracilem uideas durescere uirgam. Non tamen hic prorsus sistendum est: eia age longum

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
