# Chrysopoeia 68-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/68-2

Vera tibi porrò occurrent magis: Et magis inde
Omnia percipies: quae sunt ducenda sub usum:
Ouam illinc: Artis ubi nobis modus ipse doceri
Est uisus: nostroque patens fieri documento.
Nec fuit haec fandi tantum sententia: quantum
Hic mihi nescio quis furor incidit: Vnde fauenti
Numine non trito ductarer calle sub alta
Culmina Pieridum: laetosque inuisere colles
Et fontes haurire sacros: & carpere frondes
Sperarem: doctae iam premia frontis honesta:
Atque adamata mihi: & multos quaesita per annos. Haec nam sollicitas inhibent solatia curas: Hic amor: haec uacuam tenet oblectatio mentem: Gratiaque: atque una haec animum complexa uoluptas

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
