# Chrysopoeia 69

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/69

Explet: & hinc totum percurrunt Gaudia pectus:
Gaudia Castalidum dono concessa sororum.
Ergo hinc digrediens edico: ne quis ab igne
A moueat: quod rexit: opus: ne forte remittat
Conceptum durante diu uirtute calorem.
Sed contra intendat potius: quo perferat ipsum
Tacta manus tamen Artificis: nequando mouentem
Vim sese excedat calor: at tam iugis & aequus
P erduret: quam laeta illum Natura sequatur.
E rgo: quin pergas: Tunc te mora nulla retardet:
Desieris cum iam ulterius proferre nitorem
Sperati & demum iam tum candoris adepti:
Sed tamen ut properes obstet patientia semper
Fida comes: quae te pariter ne longa moretur
Ipsa dies: faciat. neque enim tibi tempore parta
Tanta breui speres: quae si conquirere possis:
Nulla aeque quaerenda alia: aut optanda relinquas.
Hic itaque ulterius postquam processerit ignis:
Non unus color: aut facies spectanda: sed ante:
Quam tibi purpureus se proferat ipse uidendum:
Paulatim croceo perfusus candor amictu:
Et uarie immutans: totum durabit in annum:
Cum ruber ostendi mox coeperit: atque sub altam
Perspicuus florere cutim: uiolaeque rubenti

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
