# Chrysopoeia 8-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, CHRYSOPOEIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/8-2

Aut animam dicas: sed eum: qui solus utroque
Participans in idem simul haec extrema reducat.
Hic igitur maria: ac terras: atque aera: & ignem
Viuereque: augerique: atque in se cuncta referre
Semper auet: semper stirpes: animantia semper
Gignere: perpetuamque sequi per saecula prolem.
Denique sic etiam fuluo detentus in auto
Ipse manum cupit artificis: qui uincula soluat:
Et qui se propria reddat uirtute potentem.
Quod siquis properans hunc artis uiribus unquam
Explicet: atque diu tepido post incoquat igni:
Continuo aspiciet: uisu mirabile: uitam
Auro impertiri longo cum seminis usu:
Nec deerit: quin ex auro sibi procreet aurum.
Quod cum ita constiterit: durate & credite dictis
Intenti artifices: & res sperate secundas.

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
