# Chrysopoeia 80

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD LEONEM. X. PONT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/80

Sed haec fuêre: Nunc quod instat: pergimus
Tuo fauente concitati Numine
Ordiri: & ea: quae pollicebat: reddere:
Vt quimus: utque spiritus Caelo potens
Afflat pusillis. Tu serena uideris
Haec Mente suppliciter precamur: qua soles
Quae offeruntur cunque tibi: neque abnuas
Impendere mihi paululum interdum morae:
Haec donec intus intuens: Inspexeris
An forte recta tendimus per arduum:
Quod nunc inimus hos ad asscensus: Iter.
Non esse: secum dixit Insanus: Deum
Excorsque & impos mentis: expers consili:
Rationis: ac Pietatis omnis indigens.
At esse Sapiens Mente primum concipit:
De hinc Voce clamans splendida palàm facit
Non esse tantum: sed potente dextera
Eum tenere: regereque: & nutu suo
Quae cuncta fecit: temperare: & omnibus
Ad esse ubique: & imperare singulis.
Verum haud leue est uidere quos scandat gradus:
Haec quisquis Animo uersat: & tendit supra
Id: quo potest nunquam ulla Vis mortalium
Conata ferri: ni superna caelitus
Spirarit Aura: ac illius nisi fauor
Praesto sit: ipsa cuius haec perquirimus
Dicenda: nullo non furore perciti.
Pauor tremorque: cui comes reuerentia:

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
