# Chrysopoeia 81

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD LEONEM. X. PONT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/81

Qua non sit alia maior: hinc & hinc premunt:
Nosque admonent sic paruulos: pondus graue
Et impar humeris haud subire. verum Amor
Potens inaccessa facere olim peruia:
Cum spes fidesque prodeunt illi obuiam:
Hortatur: atque penè cogit ingredi
O rationis intimae Latens iter.
Quid ergo agam tu mi impera Deus meus:
Rex unus omnium: ac Herus solus mihi.
Nam non uideo: ut aliunde spirari haec queant.
Iubes ne Domine? forsitan quidem lubes:
Experiar igitur: Tu: precor: coeptis faue:
Volensque & adsis: & iubens praesis mihi:
Si nostra non superbit haec precatio.
Testantur opera te tua: enarrant Poli
Tuam per orbem indesinenter gloriam.
Est nam quis adeo: cum superna suspicit:
Vecors rudisque? qui statim non cogitet:
Ac uoluat ipse saepius secum stupens:
Quae: quantaque uideat: quibus uel orbibus
Ferantur illa: aut quas vicissitudines
Seruent ratorum consecuta temporum
Semper tenorem: Legis haud casu datae
Iussu: Sed una aequante Prouidentia
Cuncta haec benigno distributa munere.
Quis rursus Orbis caeteras partes uidens:
Interque uersans: desinat mirarier
Terrae patentem subiacentis ambitum?

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
