Latin
AD LEONEM. X. PONT. MAX
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 82
Unproofread scanNot analysed yet
Fusumque supra continenter aera:
Terraeque circum margines fusum mare?
Et quicquid haec exornat: atque in his simul
Vitam peragit: ut omne stirpium genus
Quaecunque se tollunt humo: &quae uestiunt
Telluris almis aemulam gemmis cutim.
Vt multiformis ac uagans Animantium
Proles per amplos sparsa tractus undique
Terrae Marisque crescit: &semper sua
Vi fertur una: qua potest: &qua prius
Natura proprios impetus illi dedit.
Adde his liquentis lucidosque fontium
Fluxus: &altis amnium cursus Vadis
Ripas amoenas inter: inter collium
Aprica: &herbis suauibus virentia
Camporum. At imas montibus subsidere
Valles: &altos erigi conuallibus
Montes ab imis: Limpidos sterni Lacus
Subter uirentum Rupium Cacumina
Quis non: serena mente qui sit praeditus:
Miratur? Aut cui non quoque est miraculo
Immensa Marium Littorumque Vastitas?
Et insularum uarius ac gratus Situs:
Quicquidque tandem reddit &seruat decens
Ornatus Orbis omnium pulcherrimus.
Quid? siquis ipse se intus: ac extra aestimet:
Et alterum se tum esse Mundum sentiat:
Opusque summi opificis ac munus sciat: