# Chrysopoeia 82

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD LEONEM. X. PONT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/82

Fusumque supra continenter aera:
Terraeque circum margines fusum mare?
Et quicquid haec exornat: atque in his simul
Vitam peragit: ut omne stirpium genus
Quaecunque se tollunt humo: & quae uestiunt
Telluris almis aemulam gemmis cutim.
Vt multiformis ac uagans Animantium
Proles per amplos sparsa tractus undique
Terrae Marisque crescit: & semper sua
Vi fertur una: qua potest: & qua prius
Natura proprios impetus illi dedit.
Adde his liquentis lucidosque fontium
Fluxus: & altis amnium cursus Vadis
Ripas amoenas inter: inter collium
Aprica: & herbis suauibus virentia
Camporum. At imas montibus subsidere
Valles: & altos erigi conuallibus
Montes ab imis: Limpidos sterni Lacus
Subter uirentum Rupium Cacumina
Quis non: serena mente qui sit praeditus:
Miratur? Aut cui non quoque est miraculo
Immensa Marium Littorumque Vastitas?
Et insularum uarius ac gratus Situs:
Quicquidque tandem reddit & seruat decens
Ornatus Orbis omnium pulcherrimus.
Quid? siquis ipse se intus: ac extra aestimet:
Et alterum se tum esse Mundum sentiat:
Opusque summi opificis ac munus sciat:

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
