Latin
AD LEONEM. X. PONT. MAX
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 86
Unproofread scanNot analysed yet
Vsu remotis: quae dedisset caeteris.
Quod eius etiam iussa declarant statim:
Deum: inquiunt: ex corde toto diligas:
Quod inde vita: fonte ceu: nobis fluat.
Anima ex quoque tua tota: id est &Sensibus
Cunctis: &appetitu: ut ipsa est initium
Animalia unde dicta sint: ex denique
Tota tua etiam Mente: qua sola omnibus
Praestamus his ubique quae terras colunt.
Hinc ergo per quae uiuimus: per quae undique
Sentimus: &per quae creauit omnia
Summusque &unus Vniuersi conditor:
Hunc acie Mentis esse aperte cernimus.
At est ne forte consequenter altera
Tui sequendi &assequendi Semita
Clemens: misericors: omnibus praesens Deus?
Hanc ipse nobis cognitam reddas: &hac:
Siqua est: precamur supplices: nos ducito:
Est nanque quippe: &omnium potissima.
Aduersus excors ierat humanum genus
Mandata quondam: ac inquinarat omnia
Vnum futura Secla commissum Scelus.
Illoque cuncti sempiternis Luctibus
Cum nos tuentem Maximum è caelo Patrem
Poenisque eramus destinati crimine.
Immensa mouit Caritatis copia.
Natumque nostra pro Salute ut mitteret:
Effecit: illi tanta tum Benignitas