# Chrysopoeia 86

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, AD LEONEM. X. PONT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/86

Vsu remotis: quae dedisset caeteris.
Quod eius etiam iussa declarant statim:
Deum: inquiunt: ex corde toto diligas:
Quod inde vita: fonte ceu: nobis fluat.
Anima ex quoque tua tota: id est & Sensibus
Cunctis: & appetitu: ut ipsa est initium
Animalia unde dicta sint: ex denique
Tota tua etiam Mente: qua sola omnibus
Praestamus his ubique quae terras colunt.
Hinc ergo per quae uiuimus: per quae undique
Sentimus: & per quae creauit omnia
Summusque & unus Vniuersi conditor:
Hunc acie Mentis esse aperte cernimus.
At est ne forte consequenter altera
Tui sequendi & assequendi Semita
Clemens: misericors: omnibus praesens Deus?
Hanc ipse nobis cognitam reddas: & hac:
Siqua est: precamur supplices: nos ducito:
Est nanque quippe: & omnium potissima.
Aduersus excors ierat humanum genus
Mandata quondam: ac inquinarat omnia
Vnum futura Secla commissum Scelus.
Illoque cuncti sempiternis Luctibus
Cum nos tuentem Maximum è caelo Patrem
Poenisque eramus destinati crimine.
Immensa mouit Caritatis copia.
Natumque nostra pro Salute ut mitteret:
Effecit: illi tanta tum Benignitas

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
