# Chrysopoeia 9-2

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, CHRYSOPOEIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/9-2

Nil mirandum aeque: quam si quod longa peregit
Annorum series genitali semine coeptum:
Audeat illud idem momento protinus horae
Ars facere: ac proprio naturam uincere cursu:
Viscera: summa eadem seruans uestigia ab ima
Ouem tenuit tanto in spatio per grandia terrae
Sede: per anfractus tantos: ac caeca per antra.
Necminus his mirum siquis primordia possit
Scire: quibus constet purigenus omne metalli:
Atque ea componens: aurum dum conficit arte,
Mensura exaequet: necnon & pondere libret:
Metitur quibus haec natura: & ponderat unis.
Quid locus? an quisquam poterit fornace calorem
Aequare? exiguis qui circunducta caminis
Nunc loca terrarum perfertur: nunc petit altam
Tellurem: mox & supraque infraque refertur
Vnus: & inserto distendit cuncta tempore.

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
