# Chrysopoeia 91

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia, QVADRAGESIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-aurelio-augurello/chrysopoeia/91

Atque bonos illic factorum premia recte
Accipere: at sontes uitiorum pendere poenas.
Sed non quas uulgo referunt perferre sub imis
Manibus: aeternos ignes: aut frigora dira:
Sint eadem & maiora etiam tormenta licebit:
Verum quod multo horrendum magis igne: uel omni
Iactura est grauius: nullas uisendus in horas
Ille opifex rerum: uisu quo sancta fruuntur
Pectora: quae terris ualido se tollere nixu
Iam potuere suo: superumque recondere coetu.
Forsitan heu dubitas operum tibi conscius ullam
Spem fore: qua fretus ualeas haec tanta mereri.
Ne dubita: nam nulla cupit Rex damna suorum:
Quos quondam è nihilo: quod erat bonus ipse Piusque:
Fecerat assimiles cunctos sibi: deinde quod atram
Ingressos nebulam: recta: quam ostenderat illis:
Errare aspexit: durae Ludibria mortis
Pertulit omnipotens: ut eisdem splendida vitae
Lumina praeferret: quibus haud errare liceret
Amplius: ac certo possent insistere calle.
Quare age ad hunc iunctis manibus concedere supplex
Audeto: nam te uenientem expectat: ut amplo
In gremio accipiat. Perge: & commissa fateri
Incipias: & te iam deliquisse dolentem
Peniteat: quacunque etiam ratione modoque
Expurges: promptusque luas pro crimine poenam:
Atque imo expressas penitus de pectore voces
Effundas illi: cuius tibi Gratia plene
Moxaderit: teque amplectetur: & undique caelo Gaudia erunt: quibus haud usquam maiora supersint:

---

Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
