Latin
AD TRYPHONEM
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 96
Unproofread scanNot analysed yet
Atque uni Laudes: unique ferebat honorem.
Intuitus Regum Regem Rex ipse canebat:
Tu prior: ipse sequar: sic me nam rursus Amice
Ad non missa quidem: sed ad intermissa uocabis.
Tryph. Quae desolatos coeperunt Gaudia Patres:
Dispersos pauor horribilis quos aegerat ante:
Cum quem defunctum flerant: exisse sepulchro
Viderunt miro perculsi corda stupore.
Aurel. Quae prosternatas coeperunt Gaudia Matres:
Vt pauidis hilari se uultu Nuncius ultro
Obtulit aethereo Caeli de culmine missus:
Tristia qui placidis mulceret pectora dictis.
Cum tremor inuasit terras: subitoque reuulsum est: T. Qui tum custodum est coniectus in agmina terror:
Quod tumulo haerebat firmo pro tegmine: saxum.
A. Quo strepitu fugere mali sub tartara Manes:
Cum se praeuentos senserunt Lumine tanto:
Nec posse ulterius minimo sub tegmine condi.
T. At uertere Boni sensus oculosque repente