Latin · Dactylic hexameter
TARVISINVM
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 99
Unproofread scanNot analysed yet
Interea magno misceri murmure Pontus
Incipit: exhorrent Nautae: timet ipse Magister:
Et nunc cum sociis supplex in uota precatur:
Nunc Tempestatis subitae perquirere causam
Conatur: Sortesque iacit: simul orat lonam:
Quem sors ipsa super persederat: ut sibi &unà
Omnibus ex aequo bene consulat. Ille salubre
Consilium dare ait: Si se cuncti agmine facto
In mare praecipitem iaciant: Nanque unius esse
Nomine cuncta suo quae nunc incommoda ferrent:
Qui non Iussa Dei subito perfecerit Amens.
Illi ergo: ut trepidis sese seruare potestas
Offertur: rapiunt sublimem: atque aequor in altum
Proiiciunt puppe ex alta: quem protinus amplo
Ore Ingens Monstrum uorat: atque in uiscera condit.