Latin
Cap. XII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 103
Unproofread scanNot analysed yet
Viridium igitur colorum, alius alius est, vt qui in folijs brasicę, alius vt qui in folijs graminis, eruginae, &smaragdo, ita vt ex his acceperint appellationem. Coeteri autem Platoni colores, ex his generantur, vt potè ex istorum mixtura. quae non exacte deffiniri potest. Cum itaque sic Platoni fiant colores, non erit difficile si Platonis de cometis opinionem, ex Olympiodoro acceptam recordemur, ac in memoriam deduxerimus: quomodo in ipsis fiat color, ac appareat, sciemus. Dicebamus enim ex Pla tonis sententia Cometen, sextum esse Planetam: quod si hoc est; sequatur est necesse, vt praeter fulgorem, quem possidet, ac natualiter sextus Planeta habet; nullum per se possit alium habere colorem. Igitur varietatis colorum caussas, quae in Cometis apparet non in Cometae corpus referre poterimus, sed in subpo sito aethere. vt quo modo sit ipse, vel à rotatione orbium, vel à vaporibus illuc delatis affectus, talis fiat color, &colorum apparentia, vt in sole, &luna videmus, cum aer, &caliginosus, &vaporibus crassis, turbidisque, vel siccis est refertus. quae duo corpora, vel rubida satis, vel pallida conspiciuntur: &maiora etiam in ipsorum ortu, ac occultatione visuntur, ob eandem caus sam. At cum istam opinionem supra reiecerimus, vt potè quae nec probabilis sit, &longe à veritate dissentiat, ac digrediatur: non est, vt multis in praesentia, quod ostensum est, demostremus ne eandem cantilenam; ut est apud Terentium recantare uidear. At illud Pol haud tacuero; quod si ita colores efformarentur, diutius consistere minime ualerent, ut in Iridis coloribus ui alemus. quando &uapores dissipantur, &aer semper agitatur unde neque per noctem vnam, posset istiusmodi Cometes apparere, non solum per menses &annum; vt de xiphio Comete diximus. igitur relicto Platone, ad Astrologos accedamus. &quomodo ex ipsorum fonte Cometes colorentur, in pro patulo ponamus. Quomodo Quomodo Cometes colorentur apud Astrologos. Cap. XIII. VM septem sint sydera, quae Planetae, ut supra monstrauimus dicuntur. unumquodque sydus, &proprium me rum, colorem, &qualitates habet.