# De cometis libri tres 111

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, COMETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/111

at lapis cum maioribus meatibus, insignioribusque, scateat, in quibus ferri defluxus recipiuntur; & cum sunt recepti ferrum ad serapit lapis: at si alleum, super lapidem, vel ferrum ducatur, non fit attractio, stipatis meatibus, deffluxione prohibita: quod cum à Conciliatore esset experien tia comprobatum, verum experimentum non fuit: sed bene attra ctio nequaquam fiet, si lapis, vel ferrum hircino sanguine tinga tur. Diogenes verò Apolloniates putat hoc ob humiditatem, quam corpora extra se effundunt, euenire. & plurima cùm à metallis effundatur, praesertim à ferro: & a lapide Herculeo, pauca: sed multa attrahatur; attrahi. etiam corpus ex quo humi ditas prouenit, & sic magnes ferrum attrahit, ac rapit. vel etiam attra ctio sit, vt Hieronymo Fracastorio placet spiritualibus speciebus mediantibus, quae substantiae herent. aut ratione caloris, vt Concilatoris sententia fuit. vel fit vt nos putamus ob differentias, quae inmediatè ad rei formam consequuntur: quae nomine carent. quae cum aliis differentijs cum habeant simpathiam, vel (vt Galeni verbo utar) similitudinem; attractionem moliuntur. cuius sententiae fuerunt & Fernelius, & ante eum Serapio. sic lupinum iecur humanum iuuat, & Vulpis pulmo humano pulmoni auxiliatur & Cameli cerebrum comitialibus prodest. & ob dissimilitudinem cantharides vesicam exculcerant: sardoni cus bulbus musculorum oris contractionem, ac conuulsionem facit: quae differentiae absque medio à forma sunt productae; & ex quibus fit attractio, quum à lapide Herculeo, tum & à Rabar barbo, & scamonio: non autem vt Auicennae alioquin Diuinissimo viro & Mesueo visum est. quae ut receptui canamus vna ex his opus esset vt inter astrum, & materiam exhalatam caderet: alioquin quomodo possent Cometę ita disponi? quapropter dicendum est non posse Cometas à Planetis colorari. De uera Cometarum Coloratione. Cap. XV. Olorantur itaque Cometae, non vt alia corpora, quae colorem in superficie habent: & ex ipsorum corporum coloratorum natura color ipsis inest: nempe ex ipsorum generatione. vt ea quae magis aerem, & aquam sequuntur alba hiant: quę ignem flaua: quae terram nigra. nam colorem ex elemen tis fieri, vt coetera fiunt est necesse.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
