# De cometis libri tres 116

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, COMETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/116

primò enim cum humor modicus sit coquitur at cum multus, nutrire postea malum punicum statuat: calor illud superfluum alimentum excoquere nequit, unde relinquatur color herbaceus est necesse: sed tractu temporis, calor fit validior, & humor magis ac magis excoquitur, & sic alius color fit quod non solum in malo puni co uidere possumus, sed in floribus, & herbis omnibus. simili modo in autumno frondes ex viridi colore purpureae fiunt: deficiente humore, ob succi reconcentrationem: quae ab ambiense fit aere, unde calor potest & excoquere humorem, & quodammodo assare, & sic colore illo purpureo colorantur. ait aucta reconcetratione, aduentante hyeme, calor euanescit, & sic pallidulae frondes fiunt. vt hominum corpora in metu, & morbo. in metu calor sua petit principia: in morbis, & sanguis resol uitur, & exiccatur, & spiritus dissipantur; unde pallida exanguiaque corpora redduntur. deficiente verò omnimodè humore, deficit etiam calor, & sic folia decidunt. at in aliquibus plantis, non decidunt folia, etiam si sicca fuerint. & est ratio, quoniam adeo humor qui frondes alebat viscidus, ut in solijs remanserit & visciditatis portio, quae eas arboribus ita annexas conseruat. sunt vero & quaedam arbores, ut oliua, laurus, pinus, iuniperus, ilex, hedera; sunt & herbae, vt eleborus niger, ruta, polium, saluia, quae ob caliditatem, qua Ioui frigido resistunt, non solum frondes detinent, sed & fructus. inter quas plantas est etiam reponenda palma, quae si foemina longe à mare plantetur adeo proximae istae arbores fiunt, ut coeant. Hinc tractum esse prouerpium apud Galenum censet Hieronymus Mercurialis: Phenices amatores, at in aliquibus est maximum odium ut inter brasicam & vitem, inter rutam, & brasicam, inter laurum & vitem, ut ait Theoprastus. putat Fracastorius istas anthipathias idcirco in ter hasce plantas esse, quia ex eodem succo alantur. unde si quis brasicae cinam praemanserit, potest tuto magnos uini calices exiccare, & de poculorum magnitudine quottidie altercari. Ceru leus uero color, qui Cianeus dicitur, gignitur ex claro igne, & terra opacissima, siue ex albo lucido: & exacto, nigro. qui color in plerisque floribus uisitur, ut in Cicorij flore, & Ciano; cuius sunt genera tria, nempe purpureum florem habens, album, & ceruleum colores ergo naturales isto generantur modo. idcir co Plieo Plinius colores in duo redegit genera. dicebat equidem ipse sunt autem colores austeri aut floridi: per austeros intelligens illos colores, in quibus magis terrae portio, quàm ignis uiget. con trà per floridos. at floridi ex Plinio sex sunt, Minium, Armenium, Cynabaris, Chysocolla, Indicum, Purpurissum, coeteri austeri. ex omnibus uero istis, alij nascuntur, alij fiunt.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
