# De cometis libri tres 136

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/136

Cornua caeca pręmens, notus vuidus acra cogit.
Tertia si rursum protollat Cynthia currus.
Sic subrecta faces & acumina tenta coruscans,
Vt nec curua quasi declinet cornua, nec tum
Fusa supinatum diducat lumen in auras,
Occiduo Zephyrum praedicet surgere mundo.
Aut lybiae de parte notum. sin quatuor autem
Cynthia curriculis Coelum subit, atque coruscis
Cornibus immodice prostantibus viserit ignes,
Vix prolixa salum ciet, ocyus omnia cauri
Marmora conuoluent, fera versent flabra profundum
Istius in boream quod se sustollit acumen,
Sin curuum specie ueluti annuat, ad fore Coelo
Saua procellosi prędicet flabra aquilonis.
Namque hoc urgeri se se adserit, hocque grauari
Indice, rursus eo ueniet notus, hanc ubi partem
Pone supinari conspexeris, inquam reclinem
Sponte habitum, pandi nam subrigit auster acumen
Inferiore plaga, si Lunam tertius ortus
Proferat, atque Deae conuoluat circulus oras,
Suffusus rutilo, mox tempestate sonora
Spumosum late pelagus canescere cernes.
Maior & haec rauci uersabit gurgitis undas
Ipsa quoque immodice, si vultum Luna rubescat.
Quae omnia ratione non carent, si vt supra est dictum Luna suum

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
