Latin
LVS EPISCOPVS TVDERTINVS, ROMVLVS
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 142
Unproofread scanNot analysed yet
LVS EPISCOPVS TVDERTINVS, ROMVLVS EPISCOPVS NARNIENSIS, LVDOVICVS ABBAS CLARAVALLENSIS, omnes, &nobilitate Illustrissimi, &1 quibus neque solertia, doctrina insignis, summa dexteritas, neque sanctitas, animi magnitudo, morum integritas, pietas, terum gestarum gloria, neque adeo in artibus ac scientiis, iudi cium, scientia, &uigilantia desideretur. &utinam tamdiu uiuam, ut ipsos ad maiores dignitates eleuatos conspiciam. igitur in oppido Cesio ducitur uentus per quosdam tractus, canalesve, &ita per omnes domos est ductus, ut aestate, ueluti aqua per aqueductus, uariis rebus accomodetur. nam cibaria, potusque refrigerant Cesicolae, &auras frigidiuscula accipiunt. at non solum quae apud Cesium oppidum percipiuntur; commoda, ex uento habentur, uerum &multa alia. nam ex uentis, ac aer uentilatur, putredo ab ipso exploditur: animantium corpora fruges, fructus, tellus, aqua, &denique omnia difflantur: aer serenus efficitur, &nubilus redditur, pluuiae fiunt, &niues: quibus &tellus pinguis euadit, &foecunda, cum animantium magna utilitate. quae quidem non eueniunt, quando uenti ex Cometis originem ducunt. ut bene distenit Pontanus. Ventorum quoque certa dabunt tibi signa Cometa, Non alias venti pelago incumbuere tumenti Maiores non Aeolis Rex carceris vnquam Saeuius infremuit ruptoque immugijt antro.