Latin
Cap. IIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 145
Unproofread scanNot analysed yet
Haec eadem sub speluncis tenuem aera claudit.
Inde sonant saepe occultis mugitibus antra.
Arida quamquam etiam, ac venis sitientibus amne
Emittit tamen, &dulci rigat aura fluore.
Et quamuis largum Coelo ruat agmen aquarum
Excipit in se se, ac rursus madefacta remittit.
Hinc ergo humentes animas, fluuidumque vaporem
Spirant agens, calido aut rursum secat aera fumo.
Nunc halat siccum, &crasso de pectore flamen.
Aut tenui volucrem sussitu exuscitat auram.
Hinc ille &motus facilisque &viribus acer
Spiritus, atque imas habilis penetrare cauernas,
Et rursum violentus, atroxque erumpere, claustrisque
Inclusus fremit, &multus vacua atria versat.
Idem etiam in flammas abit, &furit igneus, atros
Intorquens lapides tormento exclusus abeno,
Et uocat haec genitor rerum sol. excipit aer.
Ipsa parens tellus large indefessa ministrat.
Quae tamen è nimijs nunc inde caloribus usta,
Hinc nunc victa gelu, &multa durata pruina,
Contraxit dubios languenti corpore morbos,
Vt neque sit superante anima spirare potestas.
Ergo incerta ferens raptim vestigia anhelus
Spiritus incursat nunc huc, nunc percitus illuc,
Exploratque aditum insistens, &singula tentat,
Si qua forte queat victis erumpere claustris.
Interea tremit ingentem factura ruinam
Terra suis quatiens latas cum moenibus vrbes.
Dissiliunt auulsa iugis immania saxa,
Procumbunt turres, sternuntur funditus arces
Magnorumque cadunt templa impolluta Deorum,
Excidium vt magni iam, iam timeatur Olympi.
Quapropter iam hariolor, Thaletis &Democriti sententiam,
falsam esse: qui Arist. &Plutharco referentibus terraemotum in aquam referebant. nam Democritus dicebat, terram, aqua plenam existentem, &multam aliam pluuialem etiam suscipientem, ab hac moueri. amplior enim cum sit, quia non possunt suscipere cauitates, inferentem uim: ideo terraemotus fist ad quorum hemententis, cernere