# De cometis libri tres 151

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/151

secundum locum tenent, quae inter aestiuos Solis exortus, ac occasus emergunt, & magis eae quae ad Orientem. Tertio loco sunt quae inter occasus aestiuos, ac hybernos scaturiunt. Pessimę quae ad austrum, & inter aestiuum ortum, & occasum exurgunt. & hae quidem ad australes partes ualde prauae sunt, ad boreales uero meliores. At sunt aliquae aquae quae medicis vsui sunt: ut salsę, nitrosae, sulphureae, aluminosae, & quae ferro, uel aliquo alio metallorum genere miscentur: & calidae, & frigidae; quales sunt in Patauino agro. quae multis morbis commodae sunt. & de quibus egregio carmine Claudianus dicebat Fons Antenoreae vitam qui porrigis vrbi; Factaque vicinis noxia pellis aquis. & multis aliis carminibus, cotum perfectionem celebrat Clau dianus. sunt & aliae multae thermales aquae in Italia celebratae, vt in agro Neapolitano, Siculo, Viterbiensi, Lucensi, Senensi, Felsinati, Piceno, Aemiliano. & etiam in Germania, & Euro pa tota, Asia, ac Aphrica. sunt enim aliquae per aluum purgantes, ut nitrosae Pinninae, Vestinę, & Cutiliae apud Vitruuium; quae etiam strumarum minuunt tumores: aliquae ad sterilitatem arcendam faciunt, ut apud Senenses aqua de Cornetis. quin & foetus retinent, paralysim curant Patauinae thermae, duricies tophosque emolliunt, scabiem emendant, & ele phantiasim, ac pruritum; & dolores quum articulorum, tum & capitis arcent, ut aquae aegrotorum, & Diuae Helenae faciunt. Sunt uerò aliae aquae, quae maiora edentes miracula adsumi, intus non possunt: quia aliquae ebrietatem faciunt, ut lyncestis aqua, quae Plinio uocatur acidula; de qua sic dicebat Ouidius. Huic fluit effectu dispar lyncestius amnis, Quem quicumque parum moderato gutture traxit, Haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset. Est aqua apud equicolos, quae ex ipsa bibentes efficit gutturosos. Est & in Arcadia Clitori Ciuitas, in cuius agro est spelunca aquae profluens, quam qui biberint abstemii fiunt. unde ne quis ex illa bibat epigrammate graeco cautum est. quem sic uer tit Phylander, ex Pratensi.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
