# De cometis libri tres 152

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/152

Si te, sique pecus medio sitis orbe diei,
Ad fontis Pastor, Clitonij antra premat,
Inde tuam restingue sitim, quin & propè nimphas,
Naiadas omne tuum, tu quoque siste pecus.
Membra lauanda tamen caueas committere lymphae.
Ne noceat uinctis ebrietate potus.
Viribus in festis fuge aquas, ubi nempe Melampus
Lustrauit diras proetidas a rabie.
Arcanam abstergens maculam, & se protinus argis
Ad tetricae montes contulit arcadiae.
& Ouidius de eodem fonte dicebat.
Clitorio quicumque sitim, de fonte leuarit
Viua fugit, gaudetque meris abstemius vndis.
Seu uis est in aqua calido contraria uino,
Siue, quod indigenae memorant, Amithaone natus
Proetidas attonitas post quae per carmen & herbas
Eripuit furijs purgamina mentis in illas,
Misit aquas, odiumque meri permansit in vndis.
Est in dodone Iouis fons dictus, cum sit gelidus, & immersas fa

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
