# De cometis libri tres 155

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/155

potest etiam & frigida cruditas à Crinito sydere per uccidens fieri, ut dum de uentis egimus diximus, & dum de pluuia sermo erit, dicemus, & cum pluuia fiat & ingens, tunc. Infoelix solium & steriles dominantur auenae. nam si pluuia maxima decidat, & potissimum uerno tempore ut Theophrastus docet, tunc succus ille crudus, à coeli calore excalfactus & non coctus, adeo triticum alit, & zeam: ut ex illo lolium, ex ista auena fiat. fiunt etiam in satis defectus & mot bi. nam ob alimenti inopiam, quo sata deficiunt, in eis squalor fit. neque enim possunt quum segetes, tum & arbores absque hoc morbi genere, in anno succo, & squalido consistere: & praesertim domesticae arbores: nam siluestres morbis haud tentantur, ut est Theophrastus author: quoniam in ipsis maior, uiuidiorque calor existit, signum autem est, quod ingelidissimis montibus frutificant, ut caprificus, ut pyra malaque siluestria. sed domesticae arbores, quùm ob caloris innati imbecillitatem, tum etiam ex dulciori, quo praeditae sunt succo, & syderationem facilius, & phacelismum, scabiem, rorationem, impetiginem quae patientur. aliquae uero particularem morbum experiuntur ut ficus glabrationem, uites uerò uocatam articulationem. qui morbi a Comete haud fieri nisi per accidens possunt. quoniam ab huberiori alimento, ipsoque magis humido creantur. accidit etiam scabies fico; oleae impetigo, uiti roratio, ut ex Cleidemo notat Theophrastus. fit & uitibus oculorum obtusio, & conge latio, quos morbos à Cometae prouenire posse, & ratio dictat, & monstrauit experientia. ratio autem est, quoniam cum fuerit toto hoc anno aquilonaris constitutio, a Crinita (ut supra est dictum) inducta: acriter enim & ultra modum Idibus Aprilis constitutio uiguit, ut nix rursus ex coelo prorumperet, & pruina: unde emortuo gemmarum calore, obtusio est sequuta. sed non illepide quis quaeret cur est quod si non sequatur pruina, uitium gemmas nix, aut arborum flores interimere non ualet: huic satisfaciens Theophrastus dicit. Primum quod nix non om nibus partibus residet, sed a palmitibus, aut germinibus statim liquescens delabitur. pruina haec diu inhaerendo exurit, tum etiam in uite habitus palmitis caussam habere uidetur. quippe cum nix antequam germen prodierit, cadat; pruina uerò ubi proxime prodiit, cum infirmissimum est. interdum etiam cum turgescit, quo tempore non minus fragile est. iam enim humescit, rarescitque. ad haec pruina niue tenuior est, itaque ratione utraque uehementius congelatur. sed nec illo modo nix residere palmitibus potest, nisi uitis tota celetur; quod si euenerit, calor à niue undique integente concludetur, frigusque foras arcebitur.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
