# De cometis libri tres 166

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, DE COMETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/166

& Fracastorius di cebat, quod analogia in Brittanica diaria, se ad sanguinis tenuen spumam habet. & etiam ad spiritus De duobus aliis febris gene ribus, quae in humoribus, & partibus solidis fiunt. nempe (ut cum medicis loquar) de putrida pestilenti, & fixa siue hectica, nemo, quem sciam dubitauit Michaelle Mercato excepto. cui consonum non uidetur; cum Cor sit membrum principalissimum; ut ipse ait: ut eius solida substantia possit a fixa pestilenti febre occupari, nam ante sequeretur mors. Cui, & neoterici om nes, & antiqui, tam ex arabum, quam ex graecorum familia, non consentiunt. estque Galeni contra ipsum testimonium, & authoritas. quare mirum est uirum, alioquin doctissimum, in re tam clara allucinatum esse. dicebat Galenus. Verum de colliquantibus febribus disserere in posterum licebit: aeque ut de iis hecticis febribus, quae in pestilentiis contingunt: cuiusmodi ea est quae nunc publice grassatur. Et cum de pulsibus non immutatis in pestilentia loqueretur, dixit. Nam in genus praecipuè hecticarum, quas vocant, incidunt huiuscemodi pulsus. suntque istę febres adeo dirae, & truculentae, ut pote uenenatae ab excellenti, & corpulenta putredine, ut non solum interficiant laborantes: uerum etiam aliis suum uenenum contagio mediante con municent. quando contagio sit ut Fracastorii finitione utar; de uno in aliud transiens infectio. uel Francisci Valeriolae corruptio quaedam ei similis, à quo primum manauit, quae infectione in particulis communicata, ex uno in aliud transeat. Quae tri plicem nacta differentiam, uel conctatu inquinat, uel fomitem, in lignis pannis, muris, & coeteris huiusmodi relinquit, uel ad distans suae contagionis seminaria communicans, sui similem ge nerationem facit. ut de ea peste recensuimus, quae ex Aethiopia Athenas est progressa. diffunduntur aedepol contagionis seminaria, secundum maiorem, profundiorem, ac potentiorem pu tredinem: & quamuis sint haec seminaria contagionis, exhalationes calidae, quae ascendere deberent; non ascendunt usque adeo, quin & ad infernas partes meent: quoniam in quodam len tore, & crassitie consistunt, quae etiam ab aere attenuantur, ac diffundiffunduntur, si in domibus Thalamisque fuerint, per omnem domum, & uiciniam. ut in fumo fieri solet; qui cum sit & ipse de exhalationum numero, cum in aera haud recipitur, per omnem diffunditur domum, & etiam extra, & uidetur fumus quoniam non est usquequaque tenuis, ut contagionis pestiferae seminaria sunt. quorum uis, & substantia, attrahitur inspirationis modo, & perspirationis, quae per arterias uenas, & uniuersos corporis meatus fit, ac introducitur.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
