# De cometis libri tres 175-2

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/175-2

Cap. VIII. Egetius homines ad Militiam eligebat, quibus oculi magni, collum nerueum, latum pectus, uenter demissus, tibiae femurque ualidum, digiti, & pedes ex carnes essent. quos homines ualde Caesar obsernabat. neque uolebat Vegetius, ut ex quocunque solo eligerentur, sed ex montano, & lapidoso can pestri. essentque potius rustici quam urbani, utpotè qui quottidie ter ram fodissent, & ferarum uenationibus affueti fuerint. nam ex istis ar tibus & corpora exercitantur, & robusta adeo fiunt; ut neque gelu, neque calorem, aut pluuiosum coelum extimescant: qui haec omnia se pe soleat homo miles experiri. quod etiam declarauit Ouidius. Sape feres hymbrem coelesti nube solutum Brigidus in nuda saepe iacebis, humo. Nox, Nex, & hyems, longaque viae, seuique dolores. Mollibus his castris, & dolor omnis adest. Quare si non sint hoc modo constituta corpora, fieri haud potest, ut militiae onera subire ualeant: ideo Asiam incolentes homines, minime militiae labores perferre possunt.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
