Latin
Cap. VIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 178
Unproofread scanNot analysed yet
praecursores uel uelites, Sagittarii. quamuis Aelianus in tres di uidat ordines, pedestres milites: in armatos, uelites, &pelsatos. Armati erant qui grauiori armatura induebantur: Velites qui leui. Pelsati erant a pelsibus, quas gerebant dicti. qui ueluti non uno armorum genere ut se munirent, sed diuerso utebantur; ut Galea, Ancyle, parma, oueis, Thorace, &Lorica; ita etiam aliis ut alios offenderent, nempe ense, sarissa consove, hasta, arcu, &sagittis, &funda, sed etiam Machinis, ut moenia euerterent, utebantur. Testudine, quae ex tabulis, &pellibus erat contexta, ut sunt authores Vegetius, &Ammianus Marcellinus, &arietibus, quorum in uetio, apud Carthaginenses fuit, pro Gadda rum expugnatione, &faber Tyrius nomine Pephasmenos, inuentum perpoliuit, &multa adiecit, ut feriret Aries retrocederetque fine noxa. quae machina ita à Pamphylo describitur. Rumpo fores, muros quatio, demolior arces: Cornua ferrata sub trabe dura gero. Vtebantur etiam &catapultis, ut ingentia saxa inhostes immit terent, ut &Balistis, Scorpionibus, &turribus, &codeis, &aliis quibusdam instrumentis. At nostra aetate, cum sit ferrea tota, nec ullibi Benignitas nisi apud coelites reperiatur; nostri Principes non catapultis, &arietibus, sed Aeneis bellicis tormentis utuntur. quorum uim &ruiuam, quę moenia ferre queunt; testis est Salamis in Cypri insula, (nostri uocant Famagustam) testis est in Aphrica Goletta, &aliae ingentes arces, nuquam nisi hoc Satanico instrumento, &ab infandissimo monstro inuento, expugnandae: secum ducente sonitum rabiem, impetum, ardorem, ac furorem, ut expressit idem Pamphylus Saxo hoc distico.