# De cometis libri tres 178

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/178

praecursores uel uelites, Sagittarii. quamuis Aelianus in tres di uidat ordines, pedestres milites: in armatos, uelites, & pelsatos. Armati erant qui grauiori armatura induebantur: Velites qui leui. Pelsati erant a pelsibus, quas gerebant dicti. qui ueluti non uno armorum genere ut se munirent, sed diuerso utebantur; ut Galea, Ancyle, parma, oueis, Thorace, & Lorica; ita etiam aliis ut alios offenderent, nempe ense, sarissa consove, hasta, arcu, & sagittis, & funda, sed etiam Machinis, ut moenia euerterent, utebantur. Testudine, quae ex tabulis, & pellibus erat contexta, ut sunt authores Vegetius, & Ammianus Marcellinus, & arietibus, quorum in uetio, apud Carthaginenses fuit, pro Gadda rum expugnatione, & faber Tyrius nomine Pephasmenos, inuentum perpoliuit, & multa adiecit, ut feriret Aries retrocederetque fine noxa. quae machina ita à Pamphylo describitur. Rumpo fores, muros quatio, demolior arces: Cornua ferrata sub trabe dura gero. Vtebantur etiam & catapultis, ut ingentia saxa inhostes immit terent, ut & Balistis, Scorpionibus, & turribus, & codeis, & aliis quibusdam instrumentis. At nostra aetate, cum sit ferrea tota, nec ullibi Benignitas nisi apud coelites reperiatur; nostri Principes non catapultis, & arietibus, sed Aeneis bellicis tormentis utuntur. quorum uim & ruiuam, quę moenia ferre queunt; testis est Salamis in Cypri insula, (nostri uocant Famagustam) testis est in Aphrica Goletta, & aliae ingentes arces, nuquam nisi hoc Satanico instrumento, & ab infandissimo monstro inuento, expugnandae: secum ducente sonitum rabiem, impetum, ardorem, ac furorem, ut expressit idem Pamphylus Saxo hoc distico.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
