Latin
Cap. VIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 183
Unproofread scanNot analysed yet
Si steterint certoque loco vestigia figent,
Finitimi bello inuadent, ciuiliaque arma
Fędabunt socias cognato sanguine dextras
Sin ortum tendent versus, peregrina moueri
Bella scias, hostemque externis adfore ab oris.
Tu vero quod decernit mauortius ignis
Infoelix coeli sydus, quod nuncius arcas,
Hoc dirum in primis statues signare cometem.
Ipsi etiam tibi signa dabunt manifesta colores
Halitus ille autem aestiuam sublatus in oram,
Mole ingens tractu, longusque &plurimus ipso,
Multa etiam fomenta ferens, concepit vbi ignes,
Flammatus ignes, &latè incendia serpunt.
Fit comaque rutilum spargat de vertice crinem,
Et longo fumosa trahat vestigia passu,
Sed Solem, Solisque uiam declinat ad arcton,
Saepe iter intendens, celeri nunc cognitus axe
Nunc lento temone premens tardantia lora
Nam memini quondam scario de sydere lapsum
Squallentem praeferre comam, tardoque meatu
Plectere sub gelidum boreae penetralibus orbem,
Hinc rursum praeferre caput cursuque secundo
Vertere in occasu, ac laxis insistere habenis.
Donec Agenorei sensit fera cornua Tauri.
Ergo intersese aduersis concurrere signis
Hinc Thurcas, illinc Parthorum examina vidit
Eufrates belli medius. Caput ex tulit alueo
Armorum sonitu excitus mauortius Ister.
Vix numquam maiore alias in Proelia uentum est
Mole virum. lato manarunt sanguine campi.
Horruit Oceanus dum tot procul amne cruento
Versat Rhenus agens, simul arma, virosque ducesque
Cognatos enseis atque impia cominus arma
Instulit asuetis gaudens Hyspania bellis.
Obstupuit gemuitque simul mauortia calpe
Ingentes velorum alas, crepitantiaque arma
Oceano &freta lata citis spumantia remis.
Nox Tingitanis saeuire incendia tectis,
Atque amnis. Tabo squalore, &sanguine campos.
Coeterum non decernit bella, ut est author Pontanus Cometes