# De cometis libri tres 191

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/191

neum domos circuire solitum fuisse, pueris illum sequentibus, ac oleum, uinum, acetum, & alia condimenta ferentibus; postea domum alienam ingressum, cocta, aliis condimentis condire, & ea, quibus opus erat iniicere, deinde decumbentem comedere. Is Phyloxenus cum aliquando Ephesum nauigasset, tabernamque obsoniorum uacuam reperisset, caussam rei prius est percunctatus: cum uerò omnia in nuptias uendita esse audiuisset, lotus; dein de uel non uocatus accessit ad nuptias, & post epulas Hymeneum cecinit, erat enim Poeta dithyrambicus; & cum omnes magnopere delectasset, ei sponsus dixit, & cras ò Phyloxene hic cęnabis. respondit, si quidem obsonium quis non vendet. est & idem. Atheneus author Apicium virum praediuitem, & nobilem Ty berij temporibus fuisse, à quo & Placentarum nonnulla genera apicia sunt dicta. qui multa nummorum milia ligurisset, Minturnis versabatur, eo. quia hic multò prestantiores Smirneis Squillae nascebantur; & Alexandrinis astacibus. is cum audi uisset maioris magnitudinis squillas in lybia nasci, statim ne die quidem interposito enauigauit, & multa in itinere perpessus, antequam è naui egrederetur; sui aduentus vt potè insignis gulonis cum esset apud piscatores lybicos fama, ei pulcherrimas squillas ad nauigantes detulere; quas cùm conspexisset, & maiores esse minturnenses recordatus, & esset eos per contatus, vtrum nascerentur maiores ac praestantiones in lybia. illis respon dentibus non reperiri: priusquam terram attigisset iussit nauis Gubernatori vt Italiam versus iter arriperet. igitur si in hoc gu lonum; edaciumque hominum coetu reperiantur & Principes, & homines cuius vis condictionis, ac fortunae, facillimè à morbis capiuntur. oborta in eis vel ex qualibet leui occasione, putredi ne. alterantur enim facillimè Regum corpora, & illorum praesertim, qui nimis ociosè vitam degunt, vt non sit mirum si ab al terato aere, & mala qualitate ex Comete, onusto; interficiuntur.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
