Latin
Cap. IX
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 196
Unproofread scanNot analysed yet
sed pauperum uxores solum in postribulo sunt, &pro ipsis diuitibus constituuntur. &si vociferarit plebeculus, &iurgijs afficitur, uerbis contumeliosis uerberibus ac uulneribus, hoccine est igitur bene constitutum Regnum hęccine est igitur optime constitura Respub. ? Vnde non est mirandum si in dies diminuuntur. est author Polibius Respub. simile iter habere, quod &humanum corpus, principium, augumentum, statum, &declinationem. pueritiam nempe, inuentutem, virilitatem &senectutem. cum uero iam amplius processit aetas, ut ex senectu te fiat aetas, decrepita, tunc nequit corpus diu subsistere. sic &Regnis ac Rebuspu. accidit. cognoscimus hoc cum diminuuntas, &in dies ipsarum vires ad nihilum tendunt, opes urbes, &oppida. sic Athenis, sic Chorinto accidit, sic Senensibus, Anconi tanis, Florentinis, Pisanis, &alijs in nostra Italia; quarum forma uel immutata est, &ad aliud formae genus deuoluta; uel adeo est tenuis facta, vt propè extinctionem sit, vt Genuensium Respub. hodie. alia uero in uia est, vt Venetorum Respub. cùm &Regna, &maxima oppida, ciuitates insignes, insulae multae, in Thurcarum Tyranicam potestatem Christianorum socor dia, Principum inuidia deuenerint. at ita humanis rebus statutum est, ut ueluti Oceanus modo crescant, modo decrescant. Itaque. Socratica Respub. diu consistere non poterat, quoniam vxores communes habebat, &liberos. introducebatque mulieres ad publicas comessationes inter eas quibus rebus nec amor patriae concinatur, nec liberis: &mulierum uel castarum pectora labefactantur. sunt enim mulieres malorum duces, &scelerum artifices praeclarae. ut Seneca dixit. Sed dux malorum foemina, &scelerum artifex Obsedit animos, cuius incestae stupris Fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt Et versa ab imo tot populos premunt.