Latin
Cap. IX
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 202
Unproofread scanNot analysed yet
igitur ante Alboini mortem apparuit Cometes. simili pacto priusquam Luit prandus Longobardorum Rex vrbem obsidione teneret, visus est Cometes. &paullo post Gottorum innundatio est sequu ta, qui ut docet Paullus Orosius, Getae prius appellabantur, &sunt qui hodie ut Pius secundus Pont. Max. docet Transiluani &Valachi dicuntur, qui quondam à Lucullo domiti sunt, vt etiam Visigoti à Charolo cognomine Martello penitus dissipa ti sunt. &cum Gotti per tercentos annos in Italia dominati essent bis Bellisarius Italiam petere est coactus. &ante quam Ro dulsus Berengarium oppressisset, ut Imperium ab eo auferret, est uisus Cometes. similiter etiam, antequam Gregorius V. Pont. Max. Potestatem Germanis Principibus Imperatorem eligendi concederet, &liberam facultatem daret, comparuit Cometa. caussa autem cur Gregorius hoc fecisset; fuit, quoniam ab Ottone in Apostolicam Sedem est restitutus, unde a Crescentio Patritio Romano, &Ioanne Graeco Placentino Episcopo, qui ab aliquibus loannes XVII. describitur fuerat expulsus. Coete rum liberam Imperatorem eligendi facultatem sunt consequuti primum Archiepiscopus Maguntiensis in Germania, Archiepiscopus Treuerensis in Galia: Archiepiscopus Coloniensis in Italia, quibus adiuncti sunt Marchio Brandeburgensis: Comer Palatinus Saxoniae Dux; &addunt aliqui Boemiae Regem. fuit hoc anno à Christi Natiuitate millesimo secundo. &cum Comata stella rursum uisa esset anno 1008. Hyerofolimae à Thurcis in ditionem sunt acceptae. &alia dira sunt sequuta. tunc. n. Estensis familia cuius erat Princeps Nicolaus expulsis à Ferraria Ecclesiae militibus: in suam ditionem ipsam accepit. Nerius etiam ex pulsus à Luca fuit, Turriani ex Vercellio: Castrucius tenuit Pisas. vnde &Lodouicus Bauarus Pseudoponerficem Petrum Corbariensem minoritam creauit. quibus uigebat inter nostros Medicos Gentilis Fulginas, &Dinus Florentinus &antequam Neapolitanum Regnum ad Ladislaum peruenisset, visa est crinita stella, &et Cincinnata apparuit ante Neocaesariae obsidionem, (uocant Trapezuntium) &Imperatoris Neocaesarię occisionem, à Thurcarum Imperatore paratam sub Calisto 111 Pont. Max. visus est Cometa. multi praeterea Cometes ex Anm miano Marcellino, Paulo Emilio Litprando, sunt obseruati.