# De cometis libri tres 232

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, QVO MENSE VIVERE POSSIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/232

QVO MENSE VIVERE POSSIT EDITVS FOETVS. Ioanne Baptista Venandio Baffo Curinaltensi Medico Auctore. IHI certè si unquam, quidquam admiratione dignum, & mentis, indagine, uisum fuit: Honestissimi, simulque humanissimi Ciues. Id prae omnibus uel fuit, uel esse debuit, quod summus Orator, ac absolutissimus phylosophus Mar cus Tullius Cicero; in Scipionis somnio, de numero septenario adnotauit. Qui ab ipso nexus, no dusve, ac rerum omnium ferè conplicatio, constructioque ponitur. Quum si quis, mente procul à negotiis semota, ac in consideratione positus: ritè animaduer terit; optimeque considerarit: inueniet profectò nunquàm satis uel esse, uel fuisse septenarium numerum, à quopiam celebratum. Quum ipse à Monade Principium sumat. in qua fontem, numerorumque originem esse, quùm Pytagoras, tum & Zaratas ipsius Doctor, memoriae prodidere. Quinimmo μονας ε τὴ πὰν τῶν φτερόμενων quasi sit μονας robur & perfectio seminum omnium, vnde non immerito ipsi. deitas, ac bonitas attribuitur.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
