# De cometis libri tres 237

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, QVO MENSE VIVERE POSSIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/237

sic & ossium numerus per septenarium completur. in quo per trigin ta & unum septenarium; numerus completur & instauratur. in qua supputatione etiam quater ingreditur septenarius & etiam ternarius superest. Quin etiam cerebrum, cor, pulmo, iecur, lien, uentriculus, intestina, septenario in numero sunt; quae membra ho minem efficiunt ita ut uiuat ipse. Quare considerandum semper duxi, id quod (lamblico referente) Pytagoras ex Orphei sentem tia dicebat. Numeri substantiam sempiternam esse; planè Prin cipium omnis coeli, & terrae, & mediae naturae. & Deorum Dearum & demonum sedes radicare. Igitur per belle Diuus August. & haereticorum malleus, & uariarum lectionum, ut Franciscus Phylelphus ait, insignis Doctor. septenatium numerum, animam, & corpus iudicare dixit. ideo bene est a Callimaco dictum Septimus in primis, perfectus septimus extat, Sydereo in coelo septem perfecta fuere Orbibus: omnia quae apparent voluentibus annis. Et recte quidem; quoniam si Hypp. uel Polybo standum mulier Cantrix, cum septem retrò prosilisset sexta die, folliculum quod

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
