# De cometis libri tres 239

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, QVO MENSE VIVERE POSSIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/239

quum in sexto mense dies sunt 174. in quibus septenarius per duodenarium bis ingreditur; qui numerus est superabundans; non perfectus. quamuis in illa supputatione remaneat senarius nume tus, qui perfectus est ut diximus. At in septimo, (si mensis, si dies, si annus Hyp. & Gal. more accipiatur, & non ut Franciscus Va leriola alioquin vir doctissimus accipit per uiginti octo dies) in quo Galeni ritu per viginti septem vices, aut per viginti octo, vel per viginti nouem, nec quidem monas superest: uiuere potest. Et si soli mulieri pariendi tempus incertum est; omnibus autem animalibus alijs statutum à natura tempus sit: tamen foetus, qui maturius quàm septimo mense prodit, ac foras in lucem egredi tur; nullo modo est uitalis. cuius rei, est & locupletissimus testis Aristoteles. Ex quibus videre licet, quam parum firma fuerit Auicennae credulitas. sed fortè mulieri illi. id accidit, quod Netonis vxori prius acciderat, ut dixerit Nero, ut est auctor Sueto nius Tranquillus, Fortunato Imperatori, etiam vxor sexto mense parit. sed nil mirum fuit, cum antea à pellice esset utero gerens reddita. Vnde Plinius dicebat. Coeteris animantibus, statutum & pariendi, & partus egerendi tempus est. Homo toto anno, & incerto gignitur spatio. alius septimo mense, alius octa uo, & usque ad initia decimi, vndecimiue. Ante septimum men sem haud unquam uitalis est. hactenus Plinius. nosco etiam ego mulieres quasdam, quae duodecimum mensem, & completum foetum gestarunt. at octauo mense, in quo ingreditur per vices tri ginta tres, septenarius, unitasque remanent uiuere in Aegipto censet Arist. quem Speronus Patauinus est imitatus, quod haud Galenus credit. ideo dicebat Plinius translatitium in Aegipto esse ut gignatur octauo. quod etiam Astrologis haud probatur, quoniam octauus mensis Saturno subijcitur, qui uitae hostis dicitur. Et in septimo uiuere posse idcirco affirmant; cum Lunae sit datus. contrà sexto, uel quinto mense, quoniam Mercurio; & Veneri dicati sunt. at nono, Ioui, qui est fortuna calidus, & humidus, attributo, potest foetus in ipso ortus uiuere, ut Ptolemeus censet. At Pytagoras ideo accidere putat, quoniam per vices triginta septem ingreditur septenarius sic uiuere. possunt stus aediti, decimo, & undecimo mense quia per quadraginta, & monade, & per quadraginta quinque septenarius ingreditur in ipsis mensibus.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
