# De cometis libri tres 28

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/28

fit ut stellae errantes, non uideantur; neque a nobis perspici pos sint. Vnde cùm Pytagoreis quibusdam; tale & crinitum sydus esset: proculdubio sequitur, ut raro ipsum, se nobis uisendum praeberet. Quarè, Cometes erat ex stellis uagis una, differens tamen a quinque dictis, & numero, & magnitudine, & colore quę ex temporis longioris interstitio apparebat: nam semper ferè solis motum sequebatur. & cum rarenter, ab Eclyptica deuiaret; id etiam ut non semper uideretur, eueniebat. quae sententia si Platonis fuit; (non enim mihi, nisi ex uno Olympiodoro constat:) opus erat, ut Crinitum sydus, supra Solem constitutum esset, quando Plato, non eundem planetarum ordinem seruet, ut Ptholomeus, & antè eum Arist. seruauit. quippè qui Lunam primò mox Solem, deinde Luciferum, Mercurium deinceps ponat. quem sequuti sunt Cicero, & Macrobius. quam de Co mete opinionem, sic rationibus est Seneca prosequutus. Syderis proprium est ducere orbem: at qui hoc, an Cometę alii fecerint, nescio; duo nostra ętate fecerunt. Deinde omne, quod caussa temporalis accendit, citò intercidit. sic faces ardent, dum transeunt: sic fulmina in unum valent ictum, sic quę transuersę dicuntur stellae, & cadentes; pręteruolant, & secant aera. hasce ratione & alias, que dicentur idem signum medium adducit: quoniam, (ut inferius uidebimus) Zenoni, & Aristo teli, Cometem, ignem accensum esse, est statutum. & ideo con tra hanc sententiam, pluribus rationibus usus est Anneus Seneca, prima, quaecunque aer creat breuia sunt; nascuntur enim in re fugaci, & mutabili. quomodo potest aliquid idem in aere permanere diu, cum ipse aer numquam idem maneat? fluit semper, & breuis illi quies est: intra exiguum momentum in alium in quo fuerat starum, uertitur. Nunc pluuius, nunc seremus, nunc inter utrunque uarius: nubesque illi, sam iliarissimae sunt, in quas coit; & ex quibus soluitur, modo congregantur, modo digeruntur; nunquam immotae iacent. fieri non potest, ut ignis certus, in corpore uago sedeat, & ita pertinaciter haereat, quàm quem natura ne umquam executeretur aptauit. deinde si alimento suo haereret, semper descenderet, eò enim terris aer, crassior est; quo terris proprior.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
