# De cometis libri tres 29

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/29

Cometes in imum usque demittitur; neque appropinquat solo. Etiam ignis aut it, quo illum natura sua ducit, nempe sursum: aut eò quo trahit materia, cui adhęsit, & quam depascitur. nullis ignibus ordina riis, & coelestibus iter flexum est. addit, si ignis esset collectitius; tunc maior, minorve fieret; prout plenius; aut malignius aleretur. & quoniam poterat quis Senecae obiicere, quòd si esset creans stella Cometes, intrà signiferum, ut alii planetae, moueretur. huic obiectioni satisfaciens inquit. Quis unum stellis limitem ponit? Quis in angustum diuina compellit? nempe haec ipsa sydera quae sola moueri credis; alios, & alios circulos habent. quare ergo aliqua sint, quae in proprium iter, & ab istis remotum secesserint? quid est quare in aliqua parte coelum peruium non sit? quod si Iudicas ullam stellam nisi signiferum attingere, Cometes potest sic latum habere circulum, ut in hunc parte aliqua sui incidat. quod fieri non est necessarium, sed po test. aliae vero ipsius rationes istis correspondent. nempe quod reliquae stellae ueluti fixus, & immobilis populus, stent: reliquę quinque, uagentur, & non aliae; rude quiddam est dictu. simi li modo quod una ętas minime est satis, ut syderum cursus perspiciatur, & notetur: quando etiam multa sint inter nos, quae scimus quod sint: quid autem nescimus. Cui etiam sententiae, ante Senecam fauit Apollonius mindus. nostro uero aeuo aliam opinionem huic non multum dissimilem Hyeronimus Cardanus inuenit, qui vult Cometem globum in coelo constitutum esse; & secundum quòd a solaribus radijs globus illustratur, tunc vel pogonia, uel xyphia, vel cincinnata appareat. sed hę omnes uirorum, alioquin doctissimorum rationes; cum ex quibusdam accidentibus & non ex differentiis, & proprietatibus, desumptae sint: ideò ipsis relictis; ad alias pedes conferamus. Hyppocratis Chij, & Aeschili eius discipuli de Comato sydere opinio.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
