Latin
Cap. IIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 30
Unproofread scanNot analysed yet
immo Hystanidi Helesponti pręfecto respondit, quod cum uictu, uestitu, domo, &omni denique ad uitam sufficienti opulentia, frue retur, sas ei non erat, Persarum diuitiis uti: neque Barbaros homines à morbis liberare: quippe cum Gręcorum hostes essent. Cuius ea fuit probitas, &in arte medica peritia; ut Athenien ses, &coronam auream, mille aureorum pondo, ei donarint: &uictum in Pritaneo per omnem uitam constituerint: &etiam ludos quotannis sanxerint publico decreto, quoniam Athenienses a peste liberauit. Vnde Coorum liberi, ut Atheniensium filii Athenis tractabantur igitur iste Hyppocrates non fuit, qui de Cometis aliquid dixerit. sed ille Chius uti diximus. qui &Arist. referente, circulum quadrare uoluit: &illum per menischos, ut ait Phyloponus, cum esset mathematicus. est au tem Phylopono meniscus, Lunae figura; dum augetur. Coeterum Cometem Hypp. esse uolebat, sextum Planetam, ut Pyta gorei dicebant. tamen Comam, quam crinitum sydus possidet: quam suapte natura, habere Pytagoreis uidebatur; esseque ex eademmet substantia, cum Cometis corpore: non esse annexam Chius dicabat: nec ex quinto illo coelesti corpore. sed cum coma non esset syderis pars extrinsecus Cometae accidere aiebat. huiusce rei fide facta: quoniam crinitum sydus, haud omni in loco Comam habere potest. nam neque ad australes partes; neque intra tropicos: neque sub circulum aequatorem Coma fieri potest. sed dumtaxat ad Boreos tractus: eosque ut ait Phylopo nus solos, in quibus propter ingentem humorem, &ipsius copiam, potest Cometes ad se uaporem humidum attrahere. quo humido uapore attracto, quùm nostrorum oculorum acies, in ipsum incidit uaporem: (putabat enim ut etiam Diuus Thomas inquit, quod uisio extramittendo fieret.) inde ad Solem repulsa uisio, quando in humido illo uapore firmatur: fit ut tamquam in speculo lucem Solis spectet. &illa refractio erat Chio Cincinnatae Coma. ueluti in speculis fieri cernimus, quando fo lares radii ipsa percutiunt, &alio reflectuntur. sumpta autem est Hyppocratis Chii ratio à Sole.