# De cometis libri tres 32

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/32

igitur si hunc humo rem roridum, radij solares penetrent, fit ut ubi sinceriores meant, fiat phoeniceus color, cùm minus sinceri penetrant, uiridis color, efficitur: si adhuc minus puri, praetergrediantur; fit rubeus co lor, qui nigro colori magis propinquior est: quam non est uiridis: ut melius sciemus cum de uera Cometarum coloratione, verba faciemus. Rotundationem uerò illam prae se fert iris. quia roscidus ille humor, qui in clara nube continetur: & si pyrami dalis fit effigiei; tamen globosus etiam est: cùm sit certum ut Coelius Rhodiginus ait, omnia grauia ad angulum descendere. adde etiam, quod Sol, qui caussa efficiens iridis est: luminosum radium, & pyramidalis figurae extrà se iaculatur, & mittit. qui radius, cùm sit nubibus altior; est rotundationis caussa. quam rotundationem Hesiodus semicirculi maiorem, putat. de qua sic cecinit Pontanus. Et quoniam obliquum ad Solem, aduersumque parentem Apparet longè oppositus in partibus iris, Idetren von in girum, non cogit in orbem Sese audax. neque enim est ipsi circundata soli, Vnde referre queat spetiem, toto orbe rotundam. Coeterum quaerere fortè non ab re erit, si à Lunae radiis, nacta roscida nube, & opaca iris fieri possit. at fieri eruditiores probant. nam quamuis Arist. adsit sententia, ut fieri iris queat: & si Pli nio non satisfaciat: tamen obseruatum pluries est, tùm a Lunae radiis fieri, praesertim cum tota à Sole aspicitur: ut etiam vidit

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
