Latin
ANTONIVS ANGELVS STEFANVTIVS
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 33
Unproofread scanNot analysed yet
non negarim tamen, minorem esse irim; &colorum qua litate, &quantitate figurę; habita consideratione ad Solis, &Lunae radios. quoniam Sol suapte natura luminosus est: Luna nero nequaquam, nam Luna est terrae similis, ut ait Aristot. &cum sit opaca per se luminosa non est; lumen uero ut est autor Auennatha apud Auerroem: à Sole recipit non per reflexionem; sed eo modo quo luminosum, per se illuminatur. Cumque ita sit: primò fit corpus lunare à Sole luminosum; deinde à Lu na prouenit lumen, ut à caeteris syderibus etiam deriuat. &hęc est caussa, ut Luna minori lumine scateat. igitur ut sunt mino res radij luminosi, ita &minores effectus sint est necesse. sed illud interea non omittatur, an iris ueros, vel pręstigiatos colores habeat. sunt qui mentitos habere statuant: &ij Pytagorei, quoniam non diu durant; perfisterent equidem ni, mentiti forent iridi colores. At profectò mirandum esset, si oculus impe dimento remoto, se circa proprium obiectum deciperet. idque perbelle sequeretur, quod etiam notat Rhodiginus; ut homo statim natus, &paullo post mortuus, non uere homo fuisset, quando etiam &ex silice scintilla excussa, quae citò corrupta est, ignis fuerit. non remanent verò in iride colores, quoniam indissolubili ualde materia facti sunt: consisterent mehercle si in magis corporea &densiori geniti essent, quapropter Plutharchi diuisio recte attendenda est, nam ea quae in sublimi fiunt, aliqua quandam habent consistentiam; ut imber, &gran do, quaedam autem, quamuis nullam consistentiam propriam habeant; quamdam uerumtamen inanem sui apparentiam, nostris oculis representant, ut iris, &ideo inanem sui apparentiam, nobis representat: quoniam in nimis instabili materia fundatur. paulo diuersa à materia illa, in qua Hyppocrati Chio fit Cincinnatae Coma. nam cùm uapor ab illa stella ex planetarum numero: quae nomine caret, attranatur, &in aethere substineatur, à sydere, sitque ei substratus, oculorum nostrorum acies, ipsi humori ad pulsa, inde infracta sursum recursum ad Solem habet. ex quo fit, ut in uapore postea, cum igneum Solis splendorem se uidere existimet, Coma in sydere esse uideatur. Neque DE ICO METIS que uolebat Hypp. comam omni in loco videri posse.