Latin
ANTONIVS ANGELVS STEFANVTIVS
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 35
Unproofread scanNot analysed yet
syderis alicuius lucem, densa comprehensam nu be, ueluti &laternis euenit, Cometem esse affirmabat. quam sententiam, ut intelligamus, paullo altius summendum est prin cipium. Cum itaque Mundus iste, in duas naturas sit distinctus; in elementa quatuor, terram, aquam, aerem, ignem; quae uicissim gignuntur, ac corrumpuntur; &coeleste corpus. quod cum etiam ex duabus partibus compositum sit; nempe ex orbis substantia, &syderibus, sydera autem sunt, &erronea, &fixa, emnia Sole excepto alieno lumine lucent, ut Metrodorus ait. quicquid dicant Macrobius, &Cicero. quę sydera ex eadem substantia constant, &fabricata sunt, ex qua sui orbes consistunt. nihilominus puriori, &ad suscipiendam lucem, ut inquit Albertus, magis idonea, quae sydera, ut nodus in tabula a suis orbibus continentur. recipiunt uerò à Sole lumen, ut Plinius dicit. qui Sol non solum syderibus lumen foeneratur praeclarius: sed etiam suo lumine, ipsa occultat: eoque modo sydera à Sole illustrantur, ut supra ex Auennatha Lunam illuminari diximus. quae cum luce aliena fruantur, Sole sub terra constituto, aerem illuminant. cum sit aer corpus diaphanum; cuius natura, est: ut à lumine perficiatur. Cum itaque lumen, ut ait Themistius, nihil aliud esse possit, quàm syderum praesentia in perspicuo corpore (quandoquidem, nisi corporis luminosi adesset praesentia, cùm aer non sit corpus luminosum) esset quip pe aer obscurus, &tenebrosus, non lucidus: unde ut Auerroes notat, sequitur ut illuminatio sit forma, &perfectio aeris. luminis autem carentia, in diaphano, seu perspicuo corpore, sit obscuritas. METIS obscuritas. Corpora igitur quae hac perspicuitate carent, illuminari minime queunt, &haec est caussa, cur tellus non illuminatur.