# De cometis libri tres 36

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, ANTONIVS ANGELVS STEFANVTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/36

non illuminatur etiam aqua, quando in illa telluris corpus est dispersum: ut in caenosis aquis conspicitur. neque potest uel fumus illuminari, quia est corpus densum & tenebrosum. Vnde cum flamma sit fumus accensus, meritò quis di xerit propter eandem caussam, non illuminari. quapropter cum illuminari possint nubes; quae ex uapore, adeo crasso, & exusto non confistunt: fit ut quotiescunque lumen, qui ex sydere ali quo ueniret in nube recipitur: nobis illam ingerat apparentiam, ut oblongum sydus conspici uideatur. quae lux ita in nube con prehensa; erat Stratoni Cometes. Coeterum nubes, in altum cùm sua natura feratur, ut inferius uidebimus, necessum erat, ut densa esset; non tamen usque adeo densa, ut ipsius corpus, minime diaphanum foret; alioquin haud illius syderis radii ui deri possent, fieret quippe reflexio, ut in densa accidit nube, cùm iris sit, & non corporis diaphani illuminatio: ut uerè in la ternis uisitur. in quibus cum intromissum lumen sit, corpora, (quaecumque sint) cum sint rara, & transparentia, illuminan tur: quibus illuminatis; etiam, & aer illuminatur, & sic laterna fit uiae dux, dum in suo gremio, lucerna fouetur. ut etiam expressit Martialis. Dux laterna uiae clausis feror, aurea flammis. Et tuta est gremio parua lucerna meo. Sic igitur, & Cometis accidit: quoniam radii qui ex illo syde re uenium flamma insit cor pus rarum, & perspicuum, illuminiatur, & aerem illuminat nosque lumen illud, sic nube compraehensum uidentes, Cometem esse iudicamus. qui uariis coloribus prout & nubes & aer sunt dispositi affici potest. ut in nubibus à Sole illustratis, in nostro Horizonte fieri uidemus. unde in Aegipto, cum ibi nunquam nubes uel pluuia adfuerint; ex Stratonis sententia, non poterant fieri Cometes. quod uero Aegiptus pluuiam, & nubes non sentiat; testantur & Lactantius Firmianus; & Plinius. Heraclidis Pontici, & Boethi, de Comete opi

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
