# De cometis libri tres 39-2

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/39-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/39-2

Ex illis igitur uaporibus, siue ut Diuus Thomas ait, ex humida exhalatione, nubem fieri; contingit. quae cùm sit uaporum humidorum, siue exhalationis humidae congeries, fit ut huc, & illuc, & a uento propellatur, & etiam, si magis sublimem locum petierit, ab aeris rotatione circumferatur. at non quaelibet nubes, potest, sic in altum ascendere; prohibentibus uaporibus crassioribus, & terrestrioribus, ex quibus fit talis nubes. Vnde ut ait Metrodorus, aquosi uapores; sunt, nubium materia. efficiens uerò caussa, & coeli lumen, & motus, ac etiam uaporum natura. nam tellus numquam attrahitur, neque à Coeli motu, neque etiam ab ipsorum syderum lumine impediente grauitate; quae in tellure, est differentia specifica. quę ab Auerroe terrestreitas nuncupatur, ad differentiam aliarum terrae qualitatum: quas specierum constitutiuas Alexander Aphrodisiensis nocabat. Ex his igitur colligere possumus quanto in errore uersentur stoici omnes, & eos sequuti Anaximenes, Seneca, & Seruius; qui putant, nubes ex densato aere, oriri. neque nubes a nebula alia ratione differt; nisi quod nebula est quaedam nubis Dis bis superfluitas, in aquam concretę, ut Arist. adnotauit.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
