# De cometis libri tres 40

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/40

quare optimè Hyppocrates dixisse uidetur; qui nebulam in aere coherentem & continuam; aquam esse statuit. unde cùm nubes fiant liquore egresso in sublime (ut Plinij uerbis utar) fit ut quando in supremam aeris regionem abit, ibi contineatur, & ab aliquo coeli lumine illustretur. quae cum sit illustrata, tunc erat, secundum Heraclidis opinionem Cometa. At vapor, uel in prima aeris regione fertur & tunc nebula magis est, quàm nu bes, est enim nebula ut ait Diuus Thomas sterilis nubes; quoniam aquei illi uapores cum sint magis densi, in altum ex sua natura eleuari minime possunt: hinc igitur dicebat Arist. nebulam potius serenos, quàm pluuios dies protendere. quippe quae veluti nubes infoecunda, & semine exhausta existat. nam ut ait Olympiodorus, quantum residuum est in nube, ut frigescat, & exarescat; totum id esse nebulam. ideo quatenus siccum in aquam non mutari; quatenus frigidum decidere in deorsum. quod etiam non solum frigido est tribuendum, sed partium grauitati, quae in frigido existit. Si uero in aeris secunda regione feratur iste uapor, & ut supra diximus inspissetur, & uniatur fit nubes. at si magis tenues sint isti humidi uapores, tunc fit magis clara nubes, & magis in sublime uehitur, & ibi illustratur: illustrari eodem modo potest, quo aliae nubes, circa Solis or tum, & occasum illustrantur. & uarios induere colores: prout magis, & minus gignitur ex simplici, puriorique materia nubes, & sic Heraclidi poterat Cincinnata differentes habere colores. Boetho. uero uisum est, quod nubes fiat ex aere denso, ut stoici affirmabant, unde sum nubes densa in altum ardere flagraret, & combureretur; tunc dicebat, quod illa nubes sic accensa esset Cometes. quae cum nimis insipida sit istius hominis opinios hac relicta; altera est tractanda. De sydere Caesaris.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
