Latin
Cap. VII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 41
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde apud eos irrepsit sententia; ut Iulii Caesaris anima illa foret cincinna ta; quę apparuit. Et quamuis Suetonio qui Traiani temporibus uixit, hęc uulgi opinio uideretur; tamen mihi ueterem quandam phylosophiam redolere uidetur. quae cum sempiterna sy dera conspiceret: lumina aeterna, ac perpetuos ignes esse: non solum stellas Deos esse credebat: sed humanas animas ex illis ignibus esse efformatas: &in mortalium corpora esse immissas. hincque post corporis dissolutionem, ad stellas sui pares transire. quam etiam sententiam, apud Ciceronem; Scipio Aphricanus habuisse uidetur. ita dicens Homines, sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templum medio uides; quae terra dicitur. Hisque animus datus est, ex illis sempiternis ignibus; quae sydera, &stellas uocatis. quae glo bosae, &rotundae, diuinis animatae mentibus, circulos suos, orbesque conficiunt celeritate mirabili. quam sententiam paullo sublimius, &excelsius, prosequutus est Trismegistus, qui cum Pimandro loquens, ita ex Marsilii Ficini translatione dicebat. Quoniam ex uita, &luce constat omnium pater ex quo natus est homo. Pimander, recte loqueris, lux &uita Deus est: &pater, ex quo natus est homo. si igitur comprehenderis, te ipsum, ex luce, ac luce compositum; ad uitam rursus lu cemque transcendes: quod Socrates apud Plaronem cognoscentu eo die, quo cicutae succum erat apud Athenienses bibiturus: (de Diis optime sentire Socratem: Athenienses non putabant.) dicebat, se putare ad Deos potius, quam ad bonos uitos post mortem proficisci. qui Dei, cum ex luce constarent &uita; merito ad lucem transire ipse profitebatur. at Boni uiri erant, quos Arist. Herohas uocat: quibus templa aedificanda praecepit. qui sunt illustrium uirorum animae, a corporibus separatae. non sic autem Platoni. nam apud ipsum sunt homines ex Diis geniti. &maxime a Chacodemonibus differunt. quippe ex ipsis sunt inferi, sunt &etiam medioxumi ita enim apud ueteres Romanos uocabantur. unde est Plauti illud. Ita me Dii, Deęque superi, atque inferi, &medioxumi. Vnde cum ita Heroes essent: &originem a lumine sempiterno homines traxerint, hincque coτα. homines dicebantur, nam ρῶς, lumen dicitur fiebat ut cum uita hac discederent, ad illos sempiternos ignes redirent: qui a nobis stellae uocantur, ut Cicero ait. quapropter si quis egregium aliquod facinus patrasset, &dum uiueret fecisset, post mortem in nobiliorem stellam remeabat. quam rem (ni fallor) Horatius cognoscens, ob egregia facta Cęsaris, nobilius sydus ei attribuens dicebat. Crescit occulto uelut arbor aeuo Fama Marcelli; micat inter omnes Iulium sydus, uelut inter ignes Luna minores. Est enim anima, ex aliquibus naturae interpretibus Coelio Rho digino referente, lumen substantiale, unde inscitiae aduersatur, &tenebras aufugit, compauescetque obscura, &tenebricosa; &lumen uel maxime amat: idcirco summe quaerit in Coelum redire, ueluti ex illo anima uenit. quod hoc carmine defignauit Manilius. In Coelumque redire animas, Coeloque uenire. Anaxagorae opinio de Cometa stella, &Democri