# De cometis libri tres 43

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/43

Naturam, penitusque noua mutare priorem.
In uariasque eadem semper cesisse figuras,
Inque alias rursus species extincta nouari,
Omnigeno haud vllam statuere in corpore formam:
Hinc ortum duxisse rati genitalia partes
Ducta per expressas Orientis semina mundi.
Inque illo, possent generatim unde omnia nasci,
Materiam latuisse rudem, coufusaque certas
Reddenda in species cunctarum exordia rerum.
Hinc Chaos id graij dixerunt nomine, primae
Quod caussae nondum expromptae, uisque abdita matris
Naturae, rerumque forent ibi corpora, nullas
Formata in partes, tantumque incerta facultas,
Quae prima in species coalescere semina possent
Quaeque suas, nascique opus admirabile mundus.
Ex qua de principiis rerumque primordiis appellatus est in,

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
