Latin
Cap. VIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 44
Unproofread scanNot analysed yet
quae Veneris stella numquam ab illa linea adeo inflectitur, ut extra Zodiaci latitudinem, inueniatur. quae latitudo cum sit duodecim graduum; ab uno ipsius Veneris motu, est astrologis metita. quapropter si uera foret, Anaxagorae, &Democriti opi nio, nunquàm alibi, nisi in signifero, (ut hic qui in fine elapsi anni 1577. sub Aquario conspectus est Cometa) conspiceretur. quod certè falsum est, cum extra signiferum, &ad austrum &ad septentrionem conspiciatur. ut de illis narrat Cardanus qui in australem Indiam, &de illo qui ante Atabalipae mortem in occidentali India conspectus fuit. praeterea obseruati sunt inquit Arist. &Planetarum congressus, ut etiam in aegiptiorum hystoriis lectum est: &etiam ad alias non errantes stellas, &tamen ex istis congressibus nunquam Cometa est uisus. &addit Arist. &ipsi iam bis louis stellam ingeminis, subeuntem quandam, &disparere facientem uidimus; sed non Cometam factum adhuc si ex syderum errantium congressu constaret Cometa, ex paruo non adeo magnus fieret, ut aliquando, totam uiam lacteam extensus aequaret; ut sub Attalo factum est. neque etiam adeo longioris figurae quandoque se ostenderet. II. à Septentrio ne usque ad Octinentem uiceretur ut se Cometa fuit, qui trigesimo Iustiniani Imperatoris anno uisus est. neque etiam, poterit Cometa referre ex temporis tractu uel Columnae figuram, uel alterius rei ut sub Imperatoribus Constantino Constan te, &Constantio, Flauii Constantini Imperatoris, filiis; apparuit. est mihi auctor Eutropius. nec minus Lunae figuram referre possent; ut ii duo fuere, qui sub Michaele spectati sunt, Adhuc, neque claro, &sereno Coelo existente, alterius aut alto rius, coloris possent conspici Cometae; nam nec rutili, nec fusci neque clari viderentur; qui colores, &saepe in Cometis conspiciuntur, neque ex alia re oriri possunt, nisi ex materia, ex qua fiunt Cometae, ut infra declarabitur. praeterea nec conspici absque scintillationibus possent Cometae, quando in illo congressu mediarent fixae stellae; nam errantes cum propè sint non scintillant: contra fixae cum sint ualdè remotae eorum proprium est scintillare ut ait Arist. cuius sententiam sic Pontanus est Carminibus complexus.