# De cometis libri tres 45

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/45

Praeterea cum sola acies immota deorum
Cernitur; obtutuque heret defixa sub ipso;
Cum tot illa quidem sidentia signa micanti
Scintillent radio, tremulus qui internatet ardor
Scilicet alta illis regio sedesque repostae.
Quo postquam aduerit defesso lumine visus
Defessus tremit ipse, tamen tremere ipsa videntur
Astra, micant radij, sed lumina nostra tremiscunt.
At contra vicina Deum statio, ardua quamquam,
Prospectu facilis tamen, atque immota tuenti.
Quo penetrans stat certa loco, insistitque uidendo
Nostra acies, fixisque oculis immobilis haeret.
Sic igitur cum tot modis à veritate opinio, atque istorum.
Sententia cadat. alia verior est quaerenda.
Pytagorae, Platonis, Apollonij Myndi, Senecae, &
Cardani opiniones exploduntur. Cap. IX.
Ytagore verò & Platoni, quorum haec sententia fuit, si
POlympiodoro est fidendum: quod Cometa esset unum

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
